- MURICES
- MURICESaliô nomine triboli, seu tribuli dicti, machinulae ferreae tetragonae erant, aculeis exstantibus infestae quae spargi solebant adversus eruptiones hostiles. Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 17. Hos in terram defodit Darius, qua alexandrum hostem equites emissurum esse credebat, apud Curtium l. 4. c. 13. Quemadmodum Phocenses, iuxta urbem Hyampolim, depressâingenti fossâ, amphoras illic inanes deposuerunt; in quas Thessalorum equi incidentes, fregere crura, apud Herodot. l. 8. Cui simile Dio de Gallis ad Alexiam l. 40. Conati noctu per munitiones Rom. in urbem pervenire, magnum detrimentum passi sunt. In iis enim locis, quae equitatu accedi poterant, occultas fossas Romaniduxerant: defixisque in eas stipitibus, superficie tenus texerant, ut aequales reliquo circumposito solo essent: in eas fossas equi virique imprudentes delaspsi peribant. Salvianus l. 6. haec omnia coniungens, Exercitus pugnaturi, inquit, ea loca, per quae venturas hostium turmas sciunt, aut foveis intercidere, aut sudibus praesigere, aut tribulis infestare dicuntur. Quorum locô, fortissimus Bohemorum Dux Zisca, hostilem equitatum mulierum, quarum maxima in exercitu copia erat, peplis impediit. Vide Lipsium Poliorcet. l. 5. c. 3. et l. 2. c. 2. de stylis caecis: item Rittershusium ad Salviani verba citata, Stewechium ad Vegetium l. 3. c. 24. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.